Warenkorb:
leer

Rezension

Vox Latina 49/2013 Fasc. 192

In studiorum universitate Treverica specialis investigatorium centrum instituebatur, quo variis disciplinis cooperantibus agitur de condicionibus peregrinorum deque paupertate et quo in spatia temporis inde ab antiquitate usque ad hodiemos dies inquiritur. Hoc in conexu propositum speciale locum habet, cuius titulus est «De Romae amicis externis» et cui Proessor Henricus [Heinz] Heinen praeest. Libro autem, quem hic breviter describimus et cui est idem titulus, symbolis scientificis primi effectus exhibentur, qui ex investigationibus illius circuli specialis evenerunt.
Liber vero constat ex tredecim symbolis variorum auctorum, qui sub diversis aspectibus in thema generale incubuerunt. Prima atque ultima symbola reliquae investigationes quadamtenus circumcluduntur. Nam Altay Coskun in initio libri «amicitiam» atque «coniunctiones clientium» in relationibus externis Romanorum explicat (pp. 1 sqq.) Nunc in modum laturn atque diligentissimum conspectum litteraturae scientificae tale thema tractantis scite praebens. In fine autem Gustavus Adolfus Lehmann ea, quae singulis symbolis praebebantur comprehendit conlusionesque trahit (pp. 271 sqq.).
Auctores auctricesque singularum symbolarum in summa conspectum thematum praebent, qui sub aspectu regionum ab Ponto Euxino usque ad Oceanum Atlanticum, sub aspectu chronologico ab bello contra Antiochum usque ad initium principatus extenditur. Sic magis generaliter Henricus Heinen in initia relationum Romanarum, quae cum regione septentrionali Ponti Euxini erant, incubuit (pp. 31 sqq.) et Boris Dreyer in coniunctiones Romanorum cum oppidis Graecis in litore Asiae minoris sitis inquisivit (pp. 55 sqq.). Speciales deliberationes protulit Georgius [Jürgen] Zeidler, cum sub aspectu onomastico quosdam Romanos amicos ex Hispania exoriundos diligentius inspiceret (pp. 175 sqq.). Reliqui auctores non in conspectum quendam generalem, sed plus minusve in speciales personas earumque amicitias externas incumbunt. Sic Manuel Tröster egit de Lucullo eiusque amicos extraneos (pp. 91 sqq.) et Catharinae [Kathrin] Christmann intererat scire, quid sit de Ptolemaeo XII, qui amicus Pompei appellabatur (pp. 113 sqq.). Altay Coscun incubuit in quaestionem, quid esset cogitandum de amicitiis in conexu causae Deiotarianae (pp. 127 sqq.). Iohannes [John] Lamberty investigavit in cursum honorum Lucii Cornelii Balbi Gaditani, qui fuerat amicus Caesaris (pp. 155 sqq.). In symbola Iuliae Wilker tractatur Herodes Magnus (pp. 201 sqq.) et Hartmodus [Hartmut] Wolff in Arminium Germanum inquirit (pp. 225 sqq.) Denique David Braund quosdam amicos Romanos regionis Ponti Euxini, qui erant Polemo, Pythodoris Straboque, diligentius inspexit (pp. 253 sqq.). – Hoc brevi conspectu thematum iam animadvertitur, quale momentum habeat totum inceptum, quo Romanae relationes externae, quae non sunt bellicae, in medio inquisitionum positae sunt.
Hae omnes symbolae in libro exhibitae sunt scitu atque lectu vere dignae, cum multa comperiantur atque aspectus non nimis usitati tractentur. Imprimis scientifici historiae antiquae gaudium suum in legendo habebunt.
Unaquaeque symbola adnotationibus instructa est atque unicuique textui subiuncta est bibliographia specialis, quibus rebus utilibus unusquisque lector, cuius thema quoddam praesertim interest, magis in talem quaestionem incumbere valet. – Toti autem libro subiunguntur index locorum, qui ex auctoribus antiquis deprompti sunt (pp. 278 sqq.), et index nominum rerumque, qui ad omnes symbolas divulgatas spectat (pp. 286 sqq.).
Sigrides Albert

Rezensierter Titel:

Umschlagbild: Roms auswärtige Freunde in der späten Republik und im frühen Prinzipat

als Buch kaufen

DE: 52,00 €
AT: 53,46 €

Roms auswärtige Freunde in der späten Republik und im frühen Prinzipat

Coşkun, Altay

Als eBook erhältlich bei:

  • Logo Ciando
  • Logo ebook.de
  • e-Book-Logo