Warenkorb:
leer

Rezension

Vox Latina 58/2022, Fasc. 227

Hoc libro, cuius textus est dissertatio retractata studiorum universitatis Gottingensis, inquiritur in quaestionem, quo modo homines tempore antiquitatis serae atque tempore mediae aetatis prioris Romae Sanctos venerati sint. Tamen scopus auctricis est in eo, ut modo interdisciplinari non solum fontibus scriptis utatur, sed etiam fontes archaeologicos, ut ita dicam, qui cum illis Sanctis conectuntur et quibus in locis iidem venerationem accipiunt, adhibeat. Nam hunc in modum – qui finis est generalis huius operis – auctrix monstrare vult hagiographiam atque topographiam invicem effectum exseruisse in processum atque cursum, quibus Sancti colebantur (hic scopus decursu operis singulis in capitulis saepius iteratur). Tamen agitur imprimis de perceptione fidelium singulis in saeculis et de quaestione, quomodo talis perceptio atque interpretatio contemporanea ad legendas constituendas, ad mutationem urbis atque ad processum venerationis singulorum martyrorum aliquid attribuerit. Qui modus progrediendi scilicet scitu dignus est.
Investigatio itaque divisa est in duas partes principales, quae ipsae in plura capitula subdividuntur. Prim? autem parte (pp. 13 sqq.), quae introductio appellatur, auctrix magis theoretice terminos, qui sunt «hagiographia» et «topographia» (pp. 15 sqq.), explicat. Quo in conexu varia genera fontium scriptorum primo enumerantur, id est ad hagiographiam omnia documenta scripta pertinent, quibus aliquid de Sanctis atque eorum veneratione comperitur, itaque omnes textus, qui memoriae Sanctorum destinati sunt. Tales fontes deinde describuntur atque conspectus priorum investigationum, quae in hoc thema incumbunt, praebetur. Cum iam antea alii investigatores scientifici deliberationem atque thesim huius libri generalem, qua hagiographia et topographia invicem effectum exserant, tractaverint, auctrix similiter con-spectum huiusmodi operum eorumque argumentorum exhibet. – Aliam quoque distinctionem auctrix introducit, nempe inter martyras, id est illos, qui propter fidem suam martyrium subeunt, et illos, qui fidem suam Christianam confitentur. Nam, ut scribit, ex saeculo secundo perceptionem mutatam nonnullis in fontibus exoriri. Persecutione enim Christianorum finita fieri non iam potuisse, ut Christiani fidem suam morte martyrio voluntarie suscepta demonstrarent, qua de caus? deinde etiam homines ascetice viventes atque episcopi tamquam Christiani exemplares in numerum Sanctorum recepti essent. Nihilominus paululum dubitandum est, num hoc argumentum omnino valeat (praesertim cum intra Imperium Romanum et extra idem persecutio Christianorum et hunc in modum etiam martyrium facta sit). – Definitiones, quas auctrix exaravit et ex litteratura deprompsit, sunt deinde fundamentum ipsius inquisitionis.
Parte secunda (pp. 39 sqq.) continentur ipsae investigationes, quae ad Sanctos selectos et ad loca, quibus eorum veneratio invenitur, spectant. Speciatim agitur de martyribus, quibus primis Romae veneratio exhibebatur et qui soli saeculo quarto Imperatore Constantino instigante basilicis aedificatis honore afficiebantur, nempe agitur de Petro atque Paulo (pp. 41 sqq.), de Laurentio (pp. 79 sqq.) et de Agnete (pp. 130 sqq.). Haec capitula simili structura sunt composita. Nam primo semper quaeritur, quomodo legendae singulorum martyrorum, qui tractantur, traditae atque receptae sint. Praeterea personae, quae his in legendis sunt alicuius momenti, analysi subducuntur. Deinde varia loca venerationis (de quibus interdum etiam in fontibus scriptis sermo fiebat) describuntur. Insuper quibusdam in Sanctis etiam agitur de eorum iconographi?. Denique specialiter spectatur, quo modo fontes scripti atque venerationis loca imaginesque invicem effectum exseruerint, ita ut hunc in modum legenda quoque ampliaretur, stabiliretur mutareturque.
Denique longum capitulum speciale lectoribus lectricibusque praebetur, quod Beatae Mariae Virgini destinatur (pp. 159 sqq.). Etiamsi hoc quoque capitulum lectu est dignum atque multa comperiuntur de ecclesiis Romanis Sanctae Mariae dedicatis, quaestiones, quae in initio huius partis ponuntur, mihi videntur paululum mirae. Nam auctrix interrogat, quales partes Maria Romae egerit, cum ipsa numquam Romae fuisset neque martyrium perpessa esset et in antiquitate nondum ullae reliquiae Beatae Mariae exstitissent. Narrationes autem, quae in Sacra Scriptura atque in scriptis apocryphis de ea proferrentur, nullam relationem ad urbem Romam habere. Quomodo – sic interrogatur – veneratio Mariae, quae Romae locum habuit, explicari potest? Fuitne in casu huius personae – aliter ac in martyribus – nulla legitimatio ad ecclesias exstruendas neccesaria? – Huiusmodi quaestiones sensu quadamtenus carent. - Tamen hoc in capitulo praeter alia comperiuntur multa de primis ecclesiis, quae in urbe Roma Beatae Mariae exstructae atque dedicatae sunt, et etiam multa de imaginibus Mariae in ecclesiis inveniendis. Ceterum in conexu imaginum auctrix scribit haec: «Imago Mariae in ecclesiis denique obiectum cultus fiebat atque adorabatur.» (p. 199). Sed hoc loco terminologia non quadrat. Nam Sancti Sanctaeve non «adorantur», sed preces funduntur, ut ipsi ipsaeve apud Deum pro fidelibus intercedant.
Omnia autem in capitula, quibus de martyribus Sanctisque agitur, insertae sunt imagines delineationesque locorum, quibus homines Christifideles eos easque venerati sunt (in summa triginta sex). Tales imagines in huiusmodi inquisitione ad thesim explicandam et necessariae et utiles sunt.
In fine libri invenitur bibliographia bona amplaque (pp. 223 sqq.), qu? diligenter distinguuntur fontes primarii atque litteratura secundaria. Praeter indicem fontium, unde imagines depromptae sunt atque indicem abbreviationum insuper exhibentur index personarum Sacrae Scripturae, antiquitatis atque antiquitatis serae (pp. 242 sq.) et index rerum locorumque (pp. 243 sqq.).
In summa hoc opus materiam amplam praebet, qua multa addisci possunt. Semper est operae pretium in thema quoddam modo interdisciplinari incumbere. Hunc in modum alius novusque aspectus conspectusque rerum invenitur.
Sigrides Albrecht

Rezensierter Titel:

Umschlagbild: Heiligenverehrung im spätantiken und frühmittelalterlichen Rom

als Buch kaufen

DE: 42,00 €
AT: 43,78 €

Heiligenverehrung im spätantiken und frühmittelalterlichen Rom

Hagiographie und Topographie im Diskurs
Schulz-Wackerbarth, Wiebke

Als eBook erhältlich bei:

  • Logo Ciando
  • Logo ebook.de
  • e-Book-Logo