Warenkorb:
leer

Rezension

Vox Latina 47/2011 Fasc. 183

Plurimi libri decursu temporis de Seneca, eius vita eiusque operibus iam scripti sunt. Iamne ea de causa omnia de illo homine iam antiquitus claro, sed diversimodo percepto scimus? Certe non. Nam sicut in unoquoque themate historico iterum iterumque novi aspectus exoriuntur, quibus adhihitis in aliquam quaestionem incumbere possumus. Itaque variis ex causis hic liber recenter divulgatus scitu vere dignus est atque in argumenta auctoris incumbere operae vere pretium est. Quaestio enim generalis, in quam auctor inquirere vult, est deliberatio (id quod iam in titulo libri apparet), num revera tam magna discrepantia inter Senecae gesta eiusque verha invenienda sit et quibus factis indiciisque hoc iudicium sive affirmari sive refutari possit.
Hoc thema generale auctor sequitur per septem capitula, quibus in singula temporis spatia vitae Senecae incumbit eaque scite atque deliberate diiudicat. Nam auctor - id quod valde laudandum est - praeiudicia, quae iam antiquitus erga Senecam exorta sunt et quae etiam posterioribus temporibus vigebant, nullo modo assumit, sed condiciones varias, quibus Seneca subditus erat, respicit. Sic progrediens auctor Senecae modum se gerendi et eius verba prolata bene coniungere atque explicare scit. Quibus in explicationibus Seneca non solum negative existimatur, e contrario quaedam praeiudicia saepius exhibita refutari possunt. Hunc in modum vita, scripta philosophiaque Senecae melius et magis obiective diiudicari possunt. Cum autem auctor varios aspectus, qui in indole atque persona Senecae animadverti videntur, coniungere atque explicare conetur, solutionem bonam invenit in eo, quod Seneca sub fundamento philosophiae Stoicae vitam activam degere voluit, qua unusquisque homo liber pro viribus suis aliquid in salutem communem rei publicae conferre debet. Tamen talis persuasio, quam secutus est. Senecam saepe in dilemmata induxit, cum eius persuasiones ideales atque eius officia propter dependentiam ab imperatore iterum iterumque inter se colIidebant. Num solutiones, quas Seneca ipse his in difficultatibus invenerat, omni tempore fuerint bonae laudabilesque, est alia quaestio.- His septem capitulis principalibus subiungitur appendix, qua auctor sententiam criticam Senecae, quae est »talis fuit hominibus oratio, qualis vita«, in eius ipsius genus scribendi adhibet. Causa huiusmodi deliberationis auctori est denuo opinio Senecae paene infesta atque saepe prolata, qua eius genus scribendi Latinitati aureae non adaequetur. Quamvis Senecae modus scribendi sit revera alius ac genus Ciceronianum, tamen auctor recte monet temporibus mutatis atque alia condicione societatis humanae aliud genus loquendi scribendique exoriri. Id quod decursu saeculorum ipsi bene animadvertere possumus, cum in talem quaestionem incumbamus.
In summa autem dici potest hunc librum esse scitu atque lectu vere dignum, cum auctor diligentissime atque scitissime omnia spatia vitae Senecanae inquisiverit atque novos aspectus afferens iudicia bene fundata proferat, quibus verae condiciones historicae respiciuntur. Insuper - quod non est neglegendum - ipsius auctoris modus scribendi non solum est bene legibilis, sed etiam vere iucundus.
Sigrides Albert

Rezensierter Titel:

Umschlagbild: Aliter loqueris, aliter uiuis

als Buch kaufen

DE: 23,00 €
AT: 23,64 €

Aliter loqueris, aliter uiuis

Senecas philosophischer Anspruch und seine biographische Realität
Beck, Jan-Wilhelm

Umschlagbild: Aliter loqueris, aliter uiuis

DE: 19,99 €
AT: 19,99 €

Aliter loqueris, aliter uiuis

Senecas philosophischer Anspruch und seine biographische Realität
Beck, Jan-Wilhelm

Als eBook erhältlich bei:

  • Logo Ciando
  • Logo ebook.de
  • Download on iTunes
  • e-Book-Logo